Show notes
Commissio Europaea suadet, ut hora aestiva absistatur neque horologia bis in anno mutentur. Cumde hora mutanda interrogatio publica in Unione Europaea facta esset, octoginta quattuor centesimae(84%) ex eis, qui responderunt, censebant morem hodiernum horae mutandae deponendum esse.Numerus respondentium erat quattuor miliones sescenta milia. Ex Finnis sententiam rogatisnonaginta quinque centesimae (95%) horam aestivam reicere volebant. Hora aestiva in Europaultimo die Dominico mensis Martii incipit et ultimo Dominico die Octobris in hiemalem mutatur.Apud Finnos hora aestiva primum suscepta est mense Martio anno millesimo nongentesimooctogesimo primo (1981).Malum et minus malumPraesidens Donald Trump monuit se posse efficere, ut USA ex Ordine mundi commerciali (WTO)separaretur. Iam antea lamentatus est Americanos in commercio internationali inique tractari, idqueOrdine mundi commerciali permittente fieri. Unionem Europaeam esse paene tam malam quamessent Sinae, tantum minorem.Meschita feminarum Hafniae conditaPlerumque in meschitis, quae sunt templa religionis Islamicae, caerimoniis sacris viri praesunt.Hafniae autem, in urbe capite Danorum, est meschita, in qua tantum feminae orationes moderantur.Illam ante duos annos Sherin Khankan condidit, filia matris Finlandensis et patris Syrii. SherinKhankan sociologiae religiosae et imprimis religioni Islamicae studuit. Dicit sibi claruisse feminasseptimo saeculo, aetate profetae Mohammed, munere magistrarum, militum, imamorum functasesse. Sed alium chalifam, nomine Omar, vetuisse, ne ita fieret, et musulmanos potius chalifamquam prophetam secutos esse.Damna pulmonum diaeta paranturPulmones hominis iam aetate triginta fere annorum attenuari incipiunt, sed quam cito attenuatioprocedat, de valetudine hominis pendet. Maxima damna facit fumificatio tabaci, quae causaprincipalis est stenoseos pulmonum. Ordo mundi sanitarius (WHO) aestimat pulmonum stenosi plustrinas hominum miliones singulis annis perire. Stenosim, sicut alios morbos, imprimis incolasterrarum egentiorum necare. Investigatio in universitate Americana Johns Hopkins facta ostenditdamna pulmonum diaeta posse attenuari et deminui: defectionem et attenuationem actionispulmonum lentiorem quam aliis esse eis, qui multum lycopersicorum et fructuum recentiumcomederent.Museum nationale Brasiliae incendio deletumMuseum nationale urbis Rio de Janeiro incendio deletum est. Aliquantum ex rebus ibiconservatis, quae plus viginti miliones numerantur, salvari potuit. Erat unum exmaximis museis historiae naturalis et anthropologiae, idemque vetustissimum institutumscientificum Brasiliae, quod etiam bibliothecam quingentorum fere milium librorumhabebat.Tuomo Pekkanen.



