Show notes
Die Dominico (9.9.) in Suetia comitia parlamentaria habita sunt. Quorum victoriammanifestam reportaverunt democratae Sueti, cum favorem amplius septendecim centesimarum(17,6%) sibi paraverunt itaque partes magnitudine tertiae evaserunt. Democratae socialescladem acceperunt, quamquam adhuc auram popularem ceteris maiorem habent suffragiorumplus duodetriginta centesimas (28,4%) consecuti. Conservativi moderati paene viginti(19,8%), factio centralis amplius octo (8,6%), partes sinistrae paene octo (7,9%) centesimassententiarum obtinuerunt.(Reijo PitkärantaCorea 70 annorumCorea Septentrionalis, quae res publica popularis democratica dicitur, die Dominico (9.9.)septuaginta annos complevit. Ad honorem eius rei in urbe capite pompa militaris instituta est,cui tamen missilia ballistica intercontinentalia deerant. Etiam alioquin milites in illaostentatione minus conspicui erant quam ante.(Reijo Pitkäranta)Quid Obama dixeritBarack Obama, pristinus praesidens Civitatum Americae Unitarum, oratione habita mirumquam vehementer praesidentem hodiernum Donald Trump reprehendit. Antea adversus eumlocutus verbis moderatioribus usus erat. Nunc autem imprimis id praesidenti vitio dedit, quodministerium iustitiae diversis modis vexavisset. Trump respondit se orationem quidemaudivisse sed inter eam obdormivisse.(Reijo Pitkäranta)Orban verba fecitVictor Orbán, princeps minister Hungariae, in parlamento Europaeo orationem habuit.Censuit par non esse, ut Unio Europaea decretis regiminis, quod populus elegisset, ullo modointerveniret. Constat Hungariam de legibus fundamentalibus Unionis violatis accusari.(Reijo Pitkäranta)De usu oceanorumDie Martis (11.9.) civitates Nationum Unitarum sociae consultare coeperunt, quanam rationeopes oceanorum orbis terrarum optime consumerentur et saluti naturae eorum provideretur.Rerum periti enim de statu marium magnorum solliciti sunt monentes animantia marina iamnunc ex nimia piscatura, mutatione climatica, aliis damnis ab homine allatis laborare.(Reijo Pitkäranta)Exercitatio corporisPlus quam quarta pars hominum non satis corpus exercet, ut aestimat Ordo mundi sanitarius(WHO). Ex statisticis apparet adultos praecipue in terris opulentis parum se movere.Investigatores monent exercitationem corporis nemini neglegendam esse, cum corporemovendo periculum morborum cardiovascularium, diabetae, cancri valde deminui possit.(Saara Honkanen)Viridaria nationaliaViridaria Finlandiae nationalia magna ex parte in debili statu sunt. Quod imprimis ad eorumlocorum transitus pertinet, quae ponticulo ligneo coniuncta sunt. Res mense Iulio in mediumvenit, cum pons pensilis in Lapinsalmi factus vetustate collapsus est. Post calamitatemadministratores silvarum investigare coeperunt, cuius condicionis diversa viridaria essent.(Reijo Pitkäranta)



