Show notes
Die Veneris proximae septimanae (24.8.) in urbe Kuopio calamitas viaria gravissima accidit,cum autoraeda longa de ponte viae autocineticae in orbitam ferriviariam decidit. Quattuorhomines mortui et complures male vulnerati sunt. Ante illum casum vehiculum quinqueautocinetis privatis impactum erat. Causa calamitatis nondum constat, sed suspicio estautoraedam nimia velocitate vectam esse.(Reijo Pitkäranta)Macron in Finlandiam venitDie Mercurii (29.8.) vesperi Emmanuel Macron, praesidens Francogalliae, cum coniugeBrigitte in Finlandiam venit. Postridie eius diei mane collegam suum Sauli Niinistö in palatiopraesidentiali convenit, ubi imprimis de quaestionibus ad Unionem Europaeam pertinentibuscolloquebantur. Meridie etiam cum ministro principe Finlandiae Juha Sipilä sermonemcontulit.(Reijo Pitkäranta)Quid Donald Trump dixeritDonald Trump, praesidens Civitatum Americae Unitarum, iter ministri a rebus exteris MikePompeo in Coream Septentrionalem revocavit. Causam decreti dixit esse, quod dearmationuclearis ibidem nec satis magnos nec satis celeres progressus fecisset. Addidit se non credereCoreanos a Sinensibus in armis atomicis abolendis adiutum iri.(Reijo Pitkäranta)Sauli Niinistö gratia valetSauli Niinistö, praesidens Finlandiae, qui nuper septuaginta annos complevit, magnamgratiam apud populum sibi conciliavit. Munus suum tam bene praestat, ut cives eum plurimiaestiment. Ex paucorum sententia praesidens potestate politica interiore tantum ad ea officiagerenda uti debet, quae lege constitutionali praescripta sunt.(Satu Tuominen)Novae frumenti speciesAgricultura Finlandiae, quae paucis tantum frumenti generibus dedicata est, hac aestatesiccitatibus valde laboravit. Melius successerunt species frumenti minus usitatae et herbae advescendum aptae, quae magnos calores bene patiuntur. In iis sunt quinoa, milium, vicia faba.Rerum periti agricolis suadent, ut culturam rariorum herbarum esculentarum augeant.(Reijo Pitkäranta)Nova praenomina FinnicaAd calendarium Finnicum, quod anno bis millesimo vicesimo (2020) divulgabitur, trigintaquinque nova praenomina addentur. Suum diem onomasticum accipient verbi causa Danielaet Felix, quae nomina peregrinae originis sunt. Approbatae sunt etiam quaedam variationesveterum praenominum domesticorum, quales sunt Iita et Venni.(Reijo Pitkäranta)Tigris prothesin accipietIn India factum est, ut tigris quidam Bengalensis, postquam in pedicam venatorumoccultorum incidit, pedem amitteret. Ex eo tempore aegrotat et doloribus laborat. Quam obrem aliquot chirurgi e diversis terris oriundi decreverunt ad eum prothesin applicare. Nequeumquam ante accidit, ut tigri membrum arte factum imponeretur.(Reijo Pitkäranta)



