
USA et Mexicum consensionem immigrationis coercendae invenerunt. Itaque USA portoria quinque centesimarum, sicut ante minitabatur, mercibus Mexicanis non imponet. Mexicum autem ad fines suos milites collocat, qui immigratores per Mexicum in USA venientes coerceant. Praeterea promisit se illos immigratores recepturum esse, quos magistratus Americani remitterent.
Putin et Xi Jinping de commercio pactiones fecerunt
Praesidens Russiae Vladimir Putin et Xi Jinping, praesidens Sinarum, complures pactiones commerciales in Foro commerciali Petropolitano fecerunt, cui die Veneris (7.6.) intererant. Putin Americanos de egoismo oeconomico accusavit, bella commercialia et sanctiones damnavit atque vituperavit, quod illi societatem Huawei ex mercatu mundano extrudere vellent. Xi Jinping autem fuit in verbis moderatior. Censebat ordinem oeconomiae mundanae mutandum esse, ut inaequalitates superarentur. Addidit fieri non posse, ut populi impedirentur, ne meliorem vitam affectarent. Russiam laudabat, quod utilem cooperationem cum mutua aestimatione et aequalitate creare niteretur.
Febris suina Africana etiam Finniae imminet
Febris suina Africana est morbus subus et apris letalis, qui ante quadraginta annos in Europam meridionalem-occidentalem transiit. Hodie in Asia meridionali-orientali vulgatur et iam in Sinis grassatur atque in Estonia et Russia prope confinium Finniae invenitur. In homines contagione non transit, sed oeconomiae suinae etiam apud Finnos male imminet.
Ingentes naves periegetas in Finniam portant
Hac aestate in portus Helsinkienses trecentae novem (309) naves internationales exspectantur, quae quingenta quinquaginta quinque milia (550 000) periegetarum portant, inter quos numerus Asiaticorum usque crescit. Maximae naves sunt longitudine trecenta sexaginta (360) metrorum. Etiam commeatus ex Finnia in Suetiam et Estoniam gratiam apud homines feriatos servavit.
Septem ad bonam vitam consilia
Professor Seppo Koskinen, qui per decennia valetudinem Finnorum investigavit, hominibus quadraginta fere annorum septem consilia dat, quid illis faciendum sit, ut per reliquam vitam bene valeant nec infirmi et decrepiti in asylo marcescant. Primo: tabacum denique relinque. Secundo: memento te alcoholum non tolerare sicut ante. Tertio: dormi septem vel octo horas. Quarto: praefer legumina et fructus, cave carnem rubram. Quinto: cotidie vel ambulando corpus exerce. Sexto: cholesterolum et pressionem sanguinis observa. Septimo: operam da, ut tempus commune cum proximis habeas. – Interrogante professore Koskinen, quid in vita neglexissent, homines veteres plerumque responderunt: ”societatem cum proximis”.
Nuntii Latini finiti
Nuntii Latini Radiophoniae Finnicae Generalis, qui inde ab anno millesimo nongentesimo undenonagesimo (1989) iam triginta annos septimanatim emittuntur, post hanc emissionem finiuntur et decreto moderatorum radiophonicorum post ferias aestivas non continuabuntur. Auscultatoribus, quorum grex ad omnes orbis continentes amplificatus est, propter fidelitatem gratias quam maximas agimus et valedicimus.
Tuomo Pekkanen
Jun 14, 2019
4 min

Kalendis Iuniis (1.6.) in Finlandia finis anni scholastici celebrabatur. Tum amplius quingenta milia scholarium ad ferias aestivas agendas dimissa sunt. Viginti quinque milia studentium in examine maturitatis approbata sunt, octoginta milia specimina scholae professionalis absolverunt. Qui numerus quinque milibus maior est quam anno praeterito.
(Satu Tuominen)
Regimen Finlandiae
Die Lunae (3.6.) Finlandia novum regimen accepit, cui praeest Antti Rinne, moderator factionis democratarum socialium. Nova coalitio ex quinque factionibus et undeviginti ministris constat. Socialistae in administratione septem ministros habent, factio centralis quinque, prasini tres, cum foedus sinistrum et factio popularis Suetica ibi binas sedes occupent.
(Reijo Pitkäranta)
Trump in Britannia
Septimana ineunte praesidens Americanorum Donald Trump coniuge comitatus visitationem statalem in Britanniam fecit, ubi regina Elisabet II eum ritu sollemni recepit. Multi Britanni huic itineri adversabantur, cum censerent praesidentem verbis suis ante adventum factis rebus Britannorum internis se interposuisse. Itaque magna multitudo hominum ei reclamantium in vias Londinii convenit.
(Reijo Pitkäranta)
De oeconomia mundana
Anno proximo oeconomia mundana tribus fere centesimis crevit. Hoc anno illud incrementum aliquanto minus esse videtur, ut ex relatione Argentariae mundanae apparet. In causa sunt discordiae commerciales, quae inter maximas nationes mundi ortae sunt. Constat Americanos non solum cum Sinensibus, sed etiam cum Mexicanis de rebus commercialibus rixari.
(Reijo Pitkäranta)
Nomina aerodromorum
Praesidens Russiae Vladimir Putin documento subscripsit, quo decernitur, ut circiter quadraginta aeriportus Russici novum nomen accipiant. Id fit ad honorem imperatorum et scriptorum nec non eorum, qui de re aeronautica et spatio cosmico cognoscendo optime sunt meriti. Itaque unus ex aerodromis Moscuensibus ex Alexandro Pushkin appellatur.
(Reijo Pitkäranta)
Nova lex venandi
Kalendis Iuniis (1.6.) in Finlandia nova lex valere coepit, ex qua aliquot animalium genera pro bestiis alienis et noxiis habentur. Quam ob rem venatoribus licentia data est ea per totum annum variorum armorum ope petendi, dummodo ne ea veneno aut vi electrica occiderent. In his anímalibus sunt nyctereutes, ondatra, procyon.
(Reijo Pitkäranta)
De re pedifollica
Hodie sive die septimo mensis Iunii (7.6.) Lutetiae Parisiorum ludi mundani pedifollii feminarum initium capiunt, cum grex Francogalliae prima lusione Coreanis Meridianis occurrit. His certationibus viginti quattuor manus nationales in sex sectiones sortitae intersunt. Certamen finale Nonis Iuliis (7.7.) in stadio Lugdunensi instituetur.
(Reijo Pitkäranta)
Jun 7, 2019
4 min

Comitia, quibus delegati ad proximum quinquennium (2019-2024) in parlamentum Europaeum eligebantur, septimana vergente in omnibus membris Unionis Europaeae facta sunt. Ex duodetriginta nationibus septingenti quinquaginta unus (751) delegati, inter eos tredecim Finni, designati sunt. In Finnia paene quadraginta tres centesimae (42,7%) ex civibus suffragium habentibus ad urnas accesserunt.
Ex delegatis Finnis feminae sunt septem, viri sex. Conservativi tres delegatos habent, socio-democratae, prasini, centrales, Finnique fundamentales binos, factio sinistra et popularis Suetica singulos. Maximum apud Finnos numerum suffragiorum accepit Eero Heinäluoma (128 007), pristinus praeses factionis socio-democraticae et praeses parlamenti Finniae.
Eventus comitiorum ostendit vires politicas inter se oppositas in Europa surrexisse. Magnae factiones traditionales, ut centrales et socio-democraticae, descenderunt, nationalistae dextri et prasini ascenderunt. Praecipue in Europa orientali prasini in comitiis victorias conspicuas reportaverunt. Numerus suffragium habentium in Unione Europaea erat quadringentae viginti septem miliones.
Theresa May munus deponet
Theresa May nuntiavit se die septimo mensis Iunii (7.6.) praesidatum factionis conservativae deposituram esse sed munere primae ministrae functuram, donec novus praeses factioni crearetur. Successor Theresae May, qui etiam proximus primus minister Britanniae fiet, a conservativis exeunte mense Iulio creabitur. Iam octo candidati nuntiaverunt se munus competituros esse.
Promotiones Ordinis Philosophorum
Ordo Philosophorum sive Facultas Philosophica Universitatis Helsinkiensis sollemnes promotiones (24.5.) celebravit. Magistri et doctores, qui examinibus ad gradum obtinendum necessariis approbati erant, insignibus academicis ritu antiquo ornati sunt. Magistri coronam lauream et anulum aureum, doctores pileum et gladium, omnes diploma Latinum acceperunt. Qui ante quinquaginta annos (1969) in eadem facultate promoti erant, titulo magistri aut doctoris semisaecularis sunt decorati. Doctores honoris causa promoti sunt novem homines studiis scientificis insignes. Profestrix Marja-Liisa Riekkola, promotrix legitime constituta, promovendis insignia academica obtulit. Celebrationes triduanas saltatio festiva clausit.
Finni in hocceo glaciali magistri
Ludi mundani hoccei glacialis, in Slovakia facti, die Dominico (26.5.) finiti sunt. Superatis tam Suetis quam Russis Finni in certamen finale venerant. Victis Canadensibus numeris tria ad unum (3-1) aurea nomismata obtinuerunt. In certamine de nomismatis aeneis Russi de Tzekis victoriam reportaverunt. Ubi primum eventus certaminum pro certo constitit, cives, qui ludos per televisionem spectaverant, in variis patriae partibus victoriam Finnorum celebrare coeperunt. In foro mercatorio Helsinkiensi circiter decem milia hominum usque ad multam noctem comissabantur et sequenti die, cum lusores in patriam revertissent, in urbis viridario festum populare in gregis honorem institutum est.
Tuomo Pekkanen
May 31, 2019
4 min

In Finlandia de inaequalitate regionali disputatum est. Hanc quaestionem etiam praesidens Sauli Niinistö tetigit, cum iter provinciale in urbem Joensuu suscepisset. ”Rei publicae”, inquit, ”plurimi interest, ut tota terra incolatur et ruri iuvenes agricolae habitent, qui cibariis proferendis operam dent et de silvis nostris diligenter curent”.
(Reijo Pitkäranta)
De Consilio Europaeo
Maior pars civitatum Consilii Europaei sperat fore, ut Russia in Consilio remaneat. Russi abhinc duos annos pretia societatis exsolvere desierunt, cum Crimaea capta iis in sessionibus generalibus venia loquendi non data esset. In conventu Helsinkii nuper habito statutum est, ut officia Russiae praestanda essent, si particeps negotiorum Consilii esse desideraret.
(Saara Honkanen)
Comitia in Australia
Septimana vergente in Australia comitia parlamentaria habita sunt. Victoriam eorum reportaverunt conservativi et liberales, ex quorum coalitione regimen Australiae hodiernum constat. Eventus suffragii inopinatus erat, nam ex percontationibus opinionum ante electiones factis apparuit factionem operariorum ceteris partibus praevalere. Colloquia comitialia imprimis ad oeconomiam et mutationem climaticam pertinebant.
(Reijo Pitkäranta)
Scandalum Austriae
In Austria scandalum politicum ortum est, quod effecit, ut regimen dissolveretur et in civitate mense Septembri nova comitia haberentur. Causa et origo huius rei est Heinz-Christian Strache, vice-cancellarius foederalis et praeses Factionis libertatis Austriae. Is enim repertus est cum oligarchis Russiae collusisse, ut ab iis diversa commoda acquireret.
(Reijo Pitkäranta)
De ebola in Congo
Magistratus sanitarii solliciti sunt de febri haemorrhagica periculosissima, quae iam per multos menses in Congo grassatur. Ex eo morbo Ebola vulgo dicto post mensem Augustum amplius mille homines mortui sunt, et numerus contagiorum usque augeri videtur. Opera medicorum aegrotos curantium difficilior redditur conflictibus militaribus, qui illam regionem vexant.
(Reijo Pitkäranta)
Nuntius ex Polonia
In Polonia quaedam mulier senos liberos simul peperit, ut e nosocomio Cracoviensi nuntiatum est. Casus tam rarus est, ut tale quid semel in quattuor aut quinque miliardis partubus fere fiat. Infantes, e quibus quattuor filiae, duo autem filii sunt, per sectionem caesaream in mundum venerunt. Mater et liberi bene valere dicuntur.
(Reijo Pitkäranta)
Dinosaurus alatus
In Bavaria Germanorum novum dinosauri genus repertum est. Ex fossili eius alato apparet illum animantem avis similem fuisse, quippe qui in modum avium hodiernarum alas agitare posset. Quam ob rem inventum recens factum multum ad investigationem volatus avium conferre existimatur.
(Reijo Pitkäranta)
May 24, 2019
4 min

Antti Rinne, praeses factionis socio-democratarum, postquam colloquia cum omnium factionum praesidibus habuit, ad consultationes quattuor partes convocavit, quae cum socio-democratis regimen componerent, scilicet Factionem centralem, Prasinos, Sinistram, Sueticam. In oppositione manebunt Conservativi, Democratae Christiani atque Finni veri sive fundamentales, quos Rinne ex consultationibus exclusit. Si hoc consilium perfectum erit, regimen in parlamento ducentorum delegatorum centum septendecim (117) delegatos habebit, oppositio autem octoginta tres (83). Propositum est, ut novum regimen ante Kalendas Iunias a praesidente rei publicae nominari possit, nam a Kalendis Iuliis praesidatus Unionis Europaeae in Finniam ex Romania transibit.
Praesidens Niinistö matres decoravit
Die matrum (12.5.) triginta quinque matres de liberis et familiis optime meritae praemiatae sunt, cum in festo Helsinkii celebrato a praesidente rei publicae Sauli Niinistö nomismata primae classis ordinis Rosae Candidae Finniae acceperunt. Nomisma est matribus indicio laboris pretiosi, quem in sua familia aut in societate praestiterunt.
Ars Samica in Biennali Veneziano exposita
Biennale Venezianum (La Biennale di Venezia) artifices et activistas sociales ex toto orbe terrarum alternis annis Veneziam colligit. Hoc anno in Biennali Veneziano, die Sabbato (11.5.) inaugurato, etiam ars Samica sive Lapponica praesto est. Inter artifices eminent pictrix Outi Pieski et moderatrix documentariorum Suvi West. Outi Pieski exposuit opus ”Ovdavázzit – Forewalkers”, id est ”Praeambulatores”, nominatum. In eo tollit certamen, quod Sami trans limites nationales pro autodeterminatione in terras et aquas ipsorum agunt, atque affirmat necesse esse, ut vita in stabili et durabili cohabitatione cum necessitatibus naturae fundamentum habeat.
Sinenses et Americani portoria invicem posuerunt
Cum consultationes commerciales inter Sinenses et Americanos (11.5.) rebus infectis finitae essent, praesidens Donald Trump portoria mercium Sinensium ad viginti quinque centesimas auxit. Quae portoria ad quinque milia septingentas (5700) merces pertinent, quarum pretium in commercio mutuo est circiter ducenta miliarda dollarorum. Quo facto ministerium aerarii publici Sinensium contra nuntiavit se mercibus Americanis portoria sexaginta miliardorum dollarorum sive plus quinquaginta trium miliardorum euronum impositurum esse, quae a Kalendis Iuniis valerent. Merces Americanae, ad quas nova portoria pertinent, quinque milia centum quadraginta numerantur.
Papa: abusus sexuales sacerdotum palam faciendi
Papa Franciscus motu proprio litteras apostolicas contra abusus sacerdotum sexuales dedit: Omnes ministri ecclesiae de abusibus sexualibus et suspicionibus sibi notis superioribus nuntiarent; haec pertinere ad acta sexualia contra liberos aliosque homines vulnerabiles, ad materiam pornographicam asservandam, ad crimina sexualia occultanda. Decretum papae etiam ad suspiciones regressivas attinet.
Tuomo Pekkanen
May 17, 2019
4 min

Duobus annis proxime praeteritis Finlandia Consilio Arctico praefuit, qui ordo ex octo civitatibus constat. Die Lunae (6.5.) ministri terrarum illius Consilii sociarum in urbem Rovaniemi convenerunt, ut documentum finale ad res arcticas pertinens divulgarent. In participantibus erant Mike Pompeo, minister a rebus exteris Americanorum, et Sergei Lavrov, collega eius Russus. Conventus parum successit, nam ministris non contigit, ut pronuntiationem communem efficerent.
(Reijo Pitkäranta)
Nuntius ex Irania
Praesidens Iraniae nuntiavit civitatem suam recusare, quominus omnes leges tractatus nuclearis internationalis observaret. Nondum autem aperuit, quo modo Irania illud pactum violatura esset. Americani eundem tractatum iam antea servare desierunt, quod praesidens Donald Trump eum suis noxium habebat. Iraniani etiam flagitaverunt, ut sanctiones sibi impositae leviores redderentur.
(Reijo Pitkäranta)
Oratio imperatoris
Naruhito, imperator novus Iaponiae, cives suos hortatus est, ut cum peregrinis paci gentium conciliandae operam darent. Orationem primam in maeniano palatii Tokiensis multitudine auditorum acclamante habuit. Familia imperatoria nova die Saturni sexies in publicum prodiit. Dies festus inaugurationis mense Octobri agetur.
(Satu Tuominen)
De calamitate aëria
Unus et quadraginta homines vitam amiserunt calamitate aëria, quae die Dominico vesperi in aeriportu Moscuensi accidit. Aeroplanum Russicum, cum iter Murmanskam versus faceret, Moscuam redire coactum est. Ad terram descendens igne correptum est, quo factum est, ut amplius dimidia pars duodeoctoginta vectorum interiret.
(Reijo Pitkäranta)
Leonardo celebratus
Postridie Kalendas Maias (2.5.) quingenti anni acti erant, cum Leonardo da Vinci, artifex et polyhistor celeberrimus Italianus mortuus est. Ad memoriam eius recolendam Ambaciae, in urbe Francogalliae, sollemnitas celebrata est, cui praesidentes Italiae et Francogalliae intererant.
(Reijo Pitkäranta)
Status naturae orbis
Paene quingenti investigatores internationales examinaverunt, qualis esset status naturae orbis terrarum. Relatione illius studii edita existimant condicionem naturae globi terrestris tanta velocitate debilitari, ut saltem tertia pars eius ante annum bis millesimum quinquagesimum pereat. Neque illum interitum solum ad herbas pertinere, sed etiam ad omnia animantium genera.
(Reijo Pitkäranta)
Sationes vernae
Mense Maio ineunte hiems gelida cum nivibus et imbribus in Finlandiam rediit, quo factum est, ut progressus veris paulisper tardaretur. Quae quamvis ita essent, sationes vernae in regionibus terrae meridianis iam ad finem fere sunt adductae. Id inde fit, quod ultimi mensis Aprilis dies ad sementem faciendam agricolis idonei erant.
(Reijo Pitkäranta)
May 10, 2019
4 min

Imperator Iaponiae Akihito potestatem deposuit. Kalendis Mais Naruhito filius maximus natu illi successit. In Iaponia imperator his ducentis annis numquam se munere abdicavit, sed petitu imperatoris Akihito, qui octoginta quinque annos natus valetudine laborat, lex mutata est. Dynastia Iaponiae, quae potestatem inde a quinto saeculo tenet, est in mundo vetustissima.
Kim et Putin convenerunt
Vladimir Putin, praesidens Russiae, et moderator Coreae septentrionalis Kim Jong-un Vladivostokii die Iovis (25.4.) convenerunt. Kim censebat pacem in paeninsula Coreana de USA dependere et consilia dolosa, quae Americani in conventu mense Februario in Vietnamia habito ostendissent, durissimis verbis vituperavit. Praesidentem Putin invitavit, ut Coream septentrionalem visitaret.
Novum parlamentum inauguratum
Praesidens Sauli Niinistö novum parlamentum Finniae die Iovis (25.4.) oratione sollemni inauguravit. Politicos annorum proximorum reprehendit, cum dixit eos officia intermisisse et de captis consiliis collegas ministros accusavisse. Hoc decennio iam quinquies administrationem patriae mutatam esse.
Dies veteranorum in Finnia celebratus
Dies militum veteranorum vicesimo septimo mensis Aprilis (27.4.) apud Finnos celebratur, nam illo die anni millesimi nongentesimi quadragesimi quinti (1945) bellum in Lapponia contra Germanos finitum est. Hodie tantum circiter novem milia octingenti veterani Finni vivunt, quorum aetas media est nonaginta quattuor annorum.
Populatio rhinocerotum periclitatur
Numerus rhinocerotum in mundo inter centum quindecim et centum triginta milia esse censetur. Populationi imminent venatores clandestini, habitationes rarescentes, inquinatio morbique. Ante duos annos plus ducenti rhinocerotes in Namibia anthrace perierunt. In viridario nationali Aethiopiae mense Aprili duodetriginta rhinocerotes de causa adhuc ignota mortui reperti sunt.
Interitus silvarum tropicalium imminet
Ordo Global Forest Watch annuam de statu silvarum tropicalium relationem nuper divulgavit. Anno proximo (2018) area silvarum maior quam Belgium disparuit. Silvae maximam partem delentur, ut alimenta, sicut caro bovina, oleum palmarum, socolata producantur. Investigatores praecipue propter silvas pluviales solliciti sunt. Plurimae silvae naturales caesae sunt in Brasilia. In ultimis silvis Brasiliensibus vivunt aborigines, qui numquam cum hominibus occidentalibus consuetudines habuerunt et silvis deletis habitationes perdunt. Magnus est interitus silvarum etiam in Columbia, Bolivia, Africa occidentali. In Ghana et Litore Eburneo etiam propter aurifodinas et culturam cacaonis silvae caeduntur.
Caelum Finniae mane et vesperi rubet
Hoc tempore, sole horizonti appropinquante, caelum Finniae insolito modo rubet. Primum putabatur causam phaenomeni esse pulverem Saharae, qui tempestatibus in altitudinem efferretur et usque ad terras septentriones extenderetur. Postea compertum est diluculum et crepusculum amplissima nube colorari, quae ex polline et cinere incendiorum Russiae et Belorussiae oriretur.
Tuomo Pekkanen
May 3, 2019
4 min

Die Dominico (21.4.) sive eo ipso die, cum Christiani ubique terrarum festum festorum celebrabant, in Srilanca octo ictus terroristici facti sunt, quibus amplius trecenti homines vitam amiserunt et circiter quingenti vulnerati sunt. Impetus praesertim ad ecclesias catholicas, ubi populus magna multitudine missam sollemnem agebat, nec non ad deversoria viatoribus grata directi erant. Inter mortuos amplius triginta peregrini erant.
(Reijo Pitkäranta)
Impetus condemantur
'Ex octo displosionibus Srilancae omnino sex in urbe principe Colombo acciderunt, sed omnium funestissima facta est in Negombo. Qui fuerint auctores illarum stragium, nondum constat. Sunt autem, qui putent aggressiones alicui gregi islamistico locali attribuendas esse. Papa Franciscus una cum compluribus aliis moderatoribus mundi illos ictus vehementer condemnavit.
(Reijo Pitkäranta)
Novus praesidens Ucrainae
In Ucraina comitia praesidentialia habita sunt, quorum victor manifestissimus evasit Volodymur Zelenskyi. Is enim septuaginta tres centesimas (73%) suffragiorum sibi paravit, cum adversarius eius Petro Poroshenko, praesidens hodiernus, nonnisi viginti quattuor centesimas (24%) acciperet. Zelenskyi est actor fabularum comicarum quadraginta unum annos natus sed etiam iuris consultus.
(Reijo Pitkäranta)
Quid Merkel dixerit
Moderatores Unionis Europaeae Ucrainam laudaverunt, quod per tota comitia leges democraticas et principia legitimitatis observavisset. Angela Merkel, cancellaria foederalis Germaniae, praesidenti Zelenskyi recens electo gratulata est sperans fore, ut res Ucrainae eventu comitiorum stabilirentur. ”Regimen Germaniae”, inquit, ”etiam posthac eo tendit, ut integritas Ucrainae servetur.”
(Reijo Pitkäranta)
De rebus Aegypti
Suffragatores Aegypti mutationes legis fundamentalis approbaverunt, quae potentiam praesidentis et exercitus civitatis augent. Quae cum ita sint, praesidens Abdul Fattah al-Sisi, qui abhinc quinque annos munus iniit, usque ad annum bis millesimum tricesimum (2013) rem publicam administrare potest. Etiam parlamentum Aegypti novas leges accepit.
(Reijo Pitkäranta)
De infarctu cordis
Adhuc pauciores Americani infarctu cordis laborant eoque moriuntur ut ex investigatione recens facta apparet. Hic progressus prosperrimus, qui etiam in Finlandia conspicitur, e multis modis vivendi mutatis ortus est. In his causis sunt fumificatio deminuta, copia cholesteroli inferior reddita, pressio sanguinis minor.
(Reijo Pitkäranta)
Horticultura verna
Quamquam dimidium Finlandiae nive tectum est, in partibus terrae australibus ver tam adolevit, ut labores hortenses inciperentur. Amatores horticulturae consumptionem plasticae deminuere volunt, quam ob rem usum materiarum naturalium in areis hoc anno crebrescere creditur. Horticultores etiam biodiversitatem fovere conantur inserendis plantis, quae papiliones et apes attrahunt.
(Saara Honkanen)
Apr 26, 2019
4 min

In comitiis Dominica palmarum factis in parlamentum Finnorum ducenti delegati in quadriennium creati sunt. De maximo delegatorum numero Socio-democratae et Finni fundamentales et Conservativi diu ex aequo certabant. Suffragiis computatis apparuit Socio-democratas quadraginta (40) delegatis acceptis Finnos fundamentales, qui undequadraginta (39) ceperunt, duabus centesimae decimis suffragiorum superavisse. Tertium locum ceperunt Conservativi (37 delegati), quos sequuntur Factio centralis (31), Prasini (20), Foederatio sinistra (16), Factio popularis Suetica (10), Democratae Christiani (5) ceterique minores. Maximam cladem accepit Factio centralis, quae, cum in priore parlamento undequinquaginta delegatos habuisset, in novo tantum unum et triginta habebit. Eventus comitiorum ostendit campum politicum in Finnia mutatum esse. Iam non sunt tres factiones ceteris superiores sed tres vel etiam quinque admodum magnae factiones et multae minores. Partes centesimae suffragiorum et Socio-democratis et Finnis fundamentalibus et Conservativis datae sunt prope aequales (17,7 – 17,5 – 17%).
Novum regimen componere difficile
Apud Finnos mos est, ut comitiis parlamentariis factis praeses maximae factionis regimen componere conetur. Quod munus nunc pertinet ad praesidem socio-democratarum, qui est Antti Rinne. At ille, sicut et praeses conservativorum Petteri Orpo, ante comitia dixit se cum Finnis fundamentalibus et praeside eorum Jussi Halla-aho vix cooperari posse.
Pars feminarum in novo parlamento aucta
In novum parlamentum plures feminae creatae sunt quam umquam ante. Numerus earum est quattuor et nonaginta (94), quae sunt quadraginta septem centesimae (47%). Ex viginti delegatis prasinorum feminae sunt septendecim, ex quadraginta delegatis Socio-democratarum viginti tres. Inter feminas creatas praeses Foederationis sinistrae Li Andersson viginti quattuor milibus suffragiorum excellit.
Certamen finale hoccei glacialis feminarum
Dominica palmarum in stadio Esboensi certamen finale ludorum mundanorum hoccei glacialis feminarum inter USA et Finniam factum est. Cum feminae Finniae retibus duo ad unum (2-1) superiores factae essent, arbitri recens rete illarum reiecerunt. Plerique hoccei glacialis periti censent victoriam a feminis Finnis inique raptam esse.
Incendium in Notre Dame
In Notre Dame, ecclesia cathedrali Parisiensi, sero die Lunae (15.4.) saevum incendium ortum est. Tectum et turris altissima in eo aedificata corruerunt. Notre Dame, cathedralis plus octingentorum quinquaginta annorum, cor historiae et culturae Parisiensis habetur. Incendium ex laboribus tecti renovandi ortum esse aestimatur. Siphonarii circiter quingenti ignem coercebant et opera artis, quae plurima intra ecclesiam erant, tutabantur. Die Martis flamma et fumus iam non videbantur. Praesidens Emmanuel Macron pollicitus est ecclesiam Notre Dame in pristinum statum restitutum iri. Multae societates et homines privati auxilium ad sumptus renovationis iam promiserunt.
(Tuomo Pekkanen)
Apr 19, 2019
4 min

Die Dominico (7.4.) viginti quinque anni acti erant, cum genocidium in Ruanda initium cepit. Die enim septimo mensis Aprilis anno millesimo nongentesimo nonagesimo quarto (7.4.1994) accidit, ut princeps minister´Ruandae, qui e gente Hutuorum erat, a militibus Tutsorum occideretur. Secuta est strages centum dierum, quo tempore octingenta fere milia Tutsorum interfecta sunt.
(Reijo Pitkäranta)
Quid Niinistö dixerit
Die Martis (9.4.) praesidens Finlandiae Sauli Niinistö praesidentem Russiae Vladimir Putin convenit. Hoc factum est Petropoli, ubi conventus Fori Arctici habitus est. Niinistö interrogatus, quid de sanctionibus ab Unione Europaea Russis impositis censeret, ait eas tamdiu valere, quamdiu Russi paeninsulam Crimaeam tenerent et in Ucraina bellum gereretur.
(Reijo Pitkäranta)
Rerum in Libya status
Consilium securitatis Nationum Unitarum exercitum Libyae nationale hortatum est, ne in urbem principem Tripolim invaderet. De petitione impetus intermittendi concorditer decreverat. Regimine ducis Muammar Gaddafi oppresso copiae, quibus dux generalis Khalifa Haftar praeest, regionem orientalem expugaverunt. Hic Haftar administrationem suam cum regimine Tripolitano contendentem habet.
(Satu Tuominen)
Comitia in Israele facta
Die Martis (9.4.) in Israele comitia parlamentaria facta sunt, quorum victor evasit Banjamin Netanjahu, praeses factionis dextrae nomine Likud. Parlamentum Israelis centum viginti sedes habet, e quibus Likud triginta quinque sibi conciliavit. Totidem sibi paravit Unio comitialis caeruleo-alba, quae dicitur. Factio autem Likud una cum partibus sociis principatum parlamenti obtinuit.
(Reijo Pitkäranta)
Inundationes Iraniae
Iam complures septimanae sunt, cum Irania magnis imbribus et inundationibus vexatur. Pessima damna acceperunt regiones civitatis occidentales. Calamitas iam tanta fuit, ut circiter septuaginta homines aquis et labinis terrae vitam amitterent. Paene duo milia vicorum et oppidorum in periculo versantur, et octoginta quinque milia civium domum relinquere coacta sunt.
(Reijo Pitkäranta)
Finlandia urbanior fit
Adhuc plures Finlandenses in maiores urbes migrant. Sunt, qui putent anno bis millesimo quadragesimo (2040) apud nos tres tantum urbes crescentes fore. Alicubi, praecipue in paroechiis ruralibus, numerus incolarum usque deminui videtur Qui rerum progressus imprimis nativitati decrescenti tribuendus est.
(Reijo Pitkäranta)
De suffragio anticipato
Postridie Idus Apriles (14.4.) sive die Dominico proxime futuro in Finlandia comitia parlamentaria instituentur. More solito civibus occasio data est iam in antecessum suffragandi, qua facultate tertius quisque suffragator usus est. Ante diem enim electoralem plus decies centena milia hominum sententiam tulerunt.
(Reijo Pitkäranta)
Apr 12, 2019
4 min
Load more