Show notes
Die Mercurii (22.8.) Sauli Niinistö, praesidens Finlandiae, in urbem Sotsium profectus estpraesidentem Russiae Vladimir Putin in villa eius aestiva conventurus. Eidem itineri etiamTimo Soini, minister a rebus exteris, interfuit. Colloquia praesidentium imprimis ad inceptautriusque nationis communia pertinebant. Tales quaestiones erant mercatura, tutela naturae,opera in regione arctica coniuncta.(Reijo Pitkäranta)Kofi Annan mortuusKofi Annan, pristinus secretarius generalis Nationum Unitarum, diem supremum obiitoctoginta annos natus. Nuntiatum est eum die Saturni (18.8.) Bernae, in urbe Helvetiae, postbrevem aegrotationem mortuum esse. Annan, vir ex Gana oriundus, Ordini NationumUnitarum inde ab anno millesimo nongentesimo nonagesimo septimo usque ad annum bismillesimum sextum (1997-2006) praefuit.(Reijo Pitkäranta)Discrimen in VenetiolaIam duae miliones incolarum Venetiolae annis proxime praeteritis patriam reliquerunt. Celerisinflatio monetalis et penuria alimentorum medicinarumque causae sunt fugae, quae una exmigrationibus in historia Americae Australis maximis esse existimatur. NumerusVenetiolanorum, qui in Aequatoriam venerunt, hoc anno decies maior est quam Afrorum, quiad oras Europae adnaverunt.(Saara Honkannen)Inundationes IndiaePluviae monsoniae modo torrentium fluminum his septimanis cadentes in regione Indiaenomine Kerala ingentes inundationes effecerunt. Quibus in aquis saltem ducenti hominesperierunt. Calamitas tanta erat, ut amplius decies centena mília incolarum in castra auxiliariaconfugerent. Quinquaginta fere milia domuum deleta esse dicuntur.(Reijo Pitkäranta)De familiis CoreanisE bello Coreano annis quinquagesimis saeculi praeteriti gesto secutum est, ut non solum illapaeninsula in duas partes divideretur, sed etiam complures familiae inter se separarentur. Hacseptimana autem multis Coreanis aetate provectis licentia data est proximos suos in CoreaSeptentrionali conveniendi, quod illis maximo gaudio erat.(Reijo Pitkäranta)Memoria occupationisDie Martis (21.8.) quinquaginta anni acti erant, cum Tzecoslovakia a copiis UnionisSovieticae et Foederis Varsaviae occupata est. Die enim vicesimo primo mensis Augusti annomillesimo nongentesimo duodeseptuagesimo (21.8.1968) currus loricati Sovietici in viasPragae processerunt itaque conatibus Tzecoslovachiensium maioris libertatis consequendaefinem fecerunt.(Reijo Pitkäranta)De nova culina RomanaMulti Romani etiam hodie morem antiquum in cibis praeparandis servare volunt. Quam obrem tabernae cafeariae internationales in Italia parum profecerunt. Nunc autem aliquotiuvenes coqui Romani culinam Italianam renovare decreverunt. Huc pertinet, quod pastamantiquitus traditam vel urtica vel alio holere inusitato condiendam esse censent.(Reijo Pitkäranta)



