Show notes
Die Martis (14.8.) in Italia calamitas gravissima accidit, cum pons in via autocinetica propeurbem Genuam factus ex inopinato collapsus est.Pons ille in altitudine quadraginta quinquemetrorum situs maximam partem in orbitas subiacentes ruinas fecit. Qua clade saltemduodequadraginta homines mortui et complures vulnerati sunt, ut nuntiavit Matteo Salvini,minister a rebus domesticis.(Reijo Pitkäranta)Tempus lugendi ItaliaeItaliae tempus lugendi biduanum indictum est propter pontem viarium apud Genuamdelapsum. Rerum periti censent debilitatem structurae pontis in causa esse, cur strages factasit. Constat illum pontem, quem calamitate accidente viginti fere vehicula transibant, annissexagesimis saeculi praeteriti aedificatum esse, sed abhinc duos annos refectum.(Reijo Pitkäranta)Kim et Moon convenientKim Jong-un, dux Coreae Septentrionalis, et Moon Jae-in, praesidens Coreae Meridianae,mense Septembri summum conventum Pyongyangae, in capite Coreae Septentrionalis,habebunt. Cum mense Aprili convenerunt, constituerunt, ut conventus novus autumnopararetur. Quas res inter se acturi sint, nondum constat, sed creditur eos saltem de armisnuclearibus collocuturos esse.(Satu Tuominen)Reclamationes RomaniaeBucarestiis, in capite Romaniae, multa milia civium corruptioni publicae reclamitaverunt.Multitudo in mediam urbem congregata magna voce flagitavit, ut regimen civitatis munusdeponeret et in terra nova comitia parlamentaria instituerentur. Custodes publici adversushomines tumultuantes iaculatra aquatica et gasum lacrimogenum adhibuerunt, quo facto multieorum in nosocomium deportati sunt.(Reijo Pitkäranta)Vindobona urbs victrixVindobona, caput Austriae, urbs in orbe terrarum habitatu omnium commodissima est, sicomparationi internationali nuper factae fides habetur. Melburnum, quod per multos annosprimum locum tebebat, secundas tulit. Osaka, urbs Iaponiensium, in hoc certamine tertiaevasit. Urbs Helsinki autem in optimis decem non numeratur.(Reijo Pitkäranta)De proventu bacarumProventus bacarum in silvis nostris hac aestate modestior, quam fieri solet, esse videtur. Incausa sunt siccitates longae et aestus fervidi, quibus tota natura laboravit. Haec inopiaimprimis ad rubum chamaemorum pertinet, cuius copia miserrima describitur. Pauloprosperius successerunt myrtillus et vitis idaea, quorum bacae tamen solito minores sunt.(Reijo Pitkäranta)Certamina BerolinensiaDie Dominico (12.8.) certamina Europaea athleticae generalis, quae Berolini septem diebushabita sunt, ad finem venerunt. Omnium optime contenderunt Britanni, cum sibi duodevigintinomismata conciliaverunt. Minus prospere athletae Finni succedebant, quippe qui tamadverso Marte certarent, ut ne unum quidem nomisma domum reportarent.(Reijo Pitkäranta)



