Show notes
Ebola, haemorrhagica febris, in Congo denuo vagari coepit. Saltem viginti homines post mediummensem Iulium ex ea mortui sunt. Ille morbus anno millesimo nongentesimo septuagesimo sexto(1976) apud flumen Ebola, ex quo nomen invenit, primum identificatus est. Victimae fortihaemorrhagia interna et externa laborant. Initio quidem symptomata sunt incerta, scilicet febris,myalgia, diarrhoea, dysphoria, sed maior pars morbo affectorum moritur. Ante duos annos plusundecim milia trecenti homines, imprimis in Guinea, Monte Leonino (vulgo Sierra Leone), Liberiamorbo Ebola perierunt.Corea Septentrionalis experimenta nuclearia continuatRelatio recens Consilii securitatis Nationum Unitarum narrat Coream Septentrionalem experimentisnuclearibus finem non imposuisse et sanctiones illi positas violavisse. Onera petrolearia ex una nave in alteram in alto mari transferta et producta sanctionibus vetita peregre, exempli gratia inSinas et in Indiam, exportata esse.Harvey Weinstein in iudicio se defenditHarvey Weinstein, productor Hollywoodensis olim maximae auctoritatis, in iudicio de molestiasexuali et stupris accusatus omnia crimina infitiatur. Plus septuaginta feminae illum molestiaeaccusaverunt, sed Weinstein ipse negat se ullam feminam stupravisse et omnes res, de quibusaccusatur, communi consensu factas esse asseverat. Advocati eius ad epistulas electronicasprovocant, quas Weinstein a quadam femina, quae eum de stupro accusavit, post factum accepisset.Facinora, quae Weinstein commisisset, mense Octobri anni proximi palam facta sunt. Brevi ex eisorta est actio #MeToo appellata, quae in instrumentis communicatoriis per totum orbem pervulgataest.Sepulcrum dictatoris Franco transfereturRegimen socialisticum Hispaniae corpus dictatoris Francisco Franco ex monumento belli civilistollere et in sepulcrum familiare transferre in animo habet. Illud monumentum est ecclesia in montecavatum nomine ”Abbatia a Sancta Cruce Vallis Caducorum” aut brevius ”Vallis caducorum ”(Valle de los Caídos). Sepulcrum dictatoris, gravissimo lapide coopertum, est ante altaria ecclesiae.Primus minister Pedro Sánchez medio mense Iulio coram parlamento monuit nullam democratiamposse monumenta in honorem dictaturae sustinere.Iam anno proximo (2017) parlamento Hispaniae placuit, ut sepulcrum transferretur sed regimenpartium dextrarum sententiam parlamenti exsecuta non est. Mense Iulio octoginta duo anni a bellocivili in Hispania orto exacti erant. Duce Francisco Franco confoederatio exercitus, ecclesiae etphalangitarum dictaturam condidit, quae usque ad mortem Franconis duravit. Anno millesimonongentesimo septuagesimo quinto (1975) Franco in Valle Caducorum intra monumentumsepultus est, quod ipse in animo adumbraverat.Tuomo Pekkanen



