Show notes
Postridie Kalendas Februarias primo vespere praesidens Sauli Niinistö filiolo auctus est salva coniuge Jenni Haukio. Pater, qui partui aderat, et matrem et infantulum bene valere nuntiavit. Numquam antea in Finnia factum est, ut praesidens rei publicae munere fungens pater fieret. Multa milia civium parentibus variis modis gratulabantur. In multimediis non tantum de recenti partu sed etiam de septimana praesidentis negotiosa narrabatur, nam Niinistö die Dominico (28.1.) in alterum praesidentatum primo suffragio creatus erat atque pridie ante filiolum natum (1.2.) munus praesidentis inierat et sollemne ius iurandum ante parlamentum dederat. Praesidatus parlamenti creatusPraeses parlamenti Finniae creata est Paula Risikko, factionis conservativae, adhuc ministra a rebus domesticis. Primus vicepraeses est Mauri Pekkarinen, factionis centralis, qui etiam in priore praesidatu eundem locum tenuit. In tertium a praeside locum est creata Tuula Haatainen, legata parlamentaris socio-democratica. Comitia die Martis (6.2.) inaugurata sunt. Anniversarium victoriae StalingradiDies anniversarius victoriae Stalingradi in Russia celebratus est. Proelium Stalingradense, quod inter cruentissima belli mundani secundi numeratur, finitum est, cum marescalcus campi Fridericus Paulus et nonaginta unum milia militum Germanorum postridie Kalendas Februarias anno millesimo nongentesimo quadragesimo tertio (2.2.1943) in deditionem venerunt. Stalingrad, mortuo iam Stalino Volgograd appellatum, fuit velut cardo belli, unde clades Germanorum incohata est. Magnae erant utrimque clades. In certaminibus, quae dimidium anni duraverunt, urbs ipsa deleta est. A parte Sovietica paene quingenta milia militum ceciderunt, ex Germanis eorumque foederatis saltem ducenta quinquaginta milia. In Guatemala monumenta culturae Maya repertaArchaeologi in Guatemala sub silva pluviali complura dena milia aedificiorum, pyramides munitionesque Mayarum antiquorum reppererunt, ex quibus apparet in regione Péten Guatemalae septentrionalis vel decem hominum miliones olim habitare potuisse, quod etiam ter quaterve plus est quam adhuc praesumptum est. Ex novissimis repertis apparet, ut investigatores censent, in Media America amplissimum cultum humanum floruisse, qui cum pristino cultu Sinensium aut Graecorum posset comparari. Investigatio technica Lidar laseriana ex aeroplanis et helicopteris facta est. Area investigata duo milia centum metra quadra patet. Cultura Maya in Mexico meridiano, Guatemala, Beliza, Salvatoria, Honduria illa fere aetate floruit, quae iniit mille annis ante Christum natum et causa ignota decimo saeculo ineunte exstincta est. Mayae praeter Astecos maxime insignes aborigines Americae habentur. Ars eorum erat egregiae qualitatis, suam scripturam habebant, calendaria accurata faciebant. (Tuomo Pekkanen)Nuntii Latini 9.2.2018



