Show notes
Primum Sinenses deinde Americani die Sabbati (3.9.) se Conventionem super mutatione climatis ratam habere nuntiaverunt. Inter ducentas fere terras mense Decembri anni proximi (2015) Parisiis convenit, ut calefactio climatis globalis infra duos gradus Celsianos sisteretur. Ante Americanos et Sinenses tantum viginti quattuor terrae Conventionem ratificaverant. Illae terrae tantum centesimam partem gasorum emittunt, quae effectum serrae faciunt. Pars autem Sinensium et Americanorum quadraginta fere centesimarum (40%) est. Conventio Parisiensis valere incipiet, simulac quinquaginta quinque terrae eam ratam fecerint. In Unione Europaea conventio confirmari debet a singulis Unionis membris, in parlamento Europaeo atque in sessione ministrorum circumiectalium.
Praesidens Usbekistaniae mortuus et sepultus
Islam Karimov, praesidens Usbekistaniae, mortuus est et die Sabbati Samarkandiae sepultus. Res, de qua primum rumores tantum ferebantur, ab administratione praesidentiali officialiter confirmata est. Karimov viginti septem annos Usbekistaniae crudelissime praefuit, cum oppositionem politicam prostravit, opus ordinum civilium impedivit, diurnarios in carcerem coniecit, incarceratos cruciavit. Etsi cives dura manu coercuit et iura humana violavit, illi contigit, ut relationes et in Russiam et in USA sustineret. Opes auri et gasi praesidenti maximas divitias paraverunt, sed maior pars populi in paupertate vivit. De successione praesidentis certamen veri similiter durissimum erit.
Norvegia saepimentum in confinio Russiae ducit
Norvegienses saepimentum ex reti adamanteo factum in statione Storskog limitis Russiae ducunt. Erit longitudine ducentorum metrorum, altitudine trium metrorum et dimidii. Storskog est unicus transitus in limite terrestri centum sexaginta chiliometrorum inter Russiam et Norvegiam. Anno proximo ea via circiter quinque milia quingenti (5500) asyli petitores in Norvegiam venerunt. Maior pars eorum ex Proximo oriente oriundi erant. Etsi fluctus immigrantium nunc est tranquillus, saepimentum ad securitatem et gubernationem regionis necessarium habetur, quia limes Norvegiae orientalis est etiam limes regionis Schengen. Storskog pertinet ad commune Varangiae Meridionalis (Sor Varanger) decem milium incolarum, cuius meditullium est portus Kirkenes.
Mater Teresa sanctificata
In caerimonia die Dominico in Platea Petriana Civitatis Vaticanae facta Papa Franciscus Matrem Teresam (1910-1997) in sanctorum numerum rettulit. Teresa fuit monacha ecclesiae catholicae, ex genitoribus Albaniensibus in hodierna Macedonia nata. Parvum ordinem monacharum condidit, qui pauperes, aegrotos moribundosque urbis Calcuttae adiuvare coepit. De opere misericordiae in India facto in toto orbe celebris fuit et anno millesimo nongentesimo undeoctogesimo (1979) praemium pacis Nobelianum cepit. Ecclesia catholica plus decem milia sanctorum habet, ex quibus multi per saecula canonizationem exspectaverunt. Teresae autem sanctificatio iam undecim post mortem annis obtigit.
(Tuomo Pekkanen)



