Show notes
Die Lunae (6.6.) mane copiae militum maritimorum Americanorum belli exercendi causa in oram Finlandiae invaserunt. Quod factum est in aquis urbis Hanko, ubi exercitatio militaris Consociationis Nato nomine Baltops initium cepit. Huic rei etiam Suetia, Hollandia, Italia, Britannia, Germania suis classiariis et naviculis missis interfuerunt.
(Reijo Pitkäranta)
Soini et Lavrov collocuti
Timo Soini, minister a rebus exteris Finlandiae, collegam suum Russum Sergei Lavrov Moscuae convenit. Hic iterum atque iterum ait ea consilia communia, quae Finlandenses cum Confoederatione Atlantica haberent, sibi et suis non placere: exercitationes bellicas, quae prope fines Russiae fierent, ad animum Russis infestum incitandum spectare.
(Reijo Pitkäranta)
De damnis inundationum
In Europa saltem duodeviginti homines vitam amiserunt inundationibus ex imbribus assiduis exortis. Eluviones, quae verbi causa Francogalliam vexaverunt, iam paulatim subsidunt, sed ante aliquot dies aqua fluminis Sequanae, quod per Lutetiam Parisiorum fluit, plus sex metris altius accrevit quam fieri solet.
(Reijo Pitkäranta)
Cuniculus Gotthardensis
Kalendis Iuniis (1.6.) in Helvetia cuniculus ferriviarius omnium temporum longissimus apertus est. Agitur de meatu subalpino Gotthardensi amplius quinguaginta septem chiliometrorum, qui abhinc septendecim annos muniri coeptus est. Quo opere absoluto effectum est, ut iter Mediolano in urbem Turicum una fere hora velocius fieret.
(Reijo Pitkäranta)
Pretium petrolei auctum
Petroleum hodie multo carius constat quam abhinc sex menses. Pretio ab initio anni octoginta fere centesimis aucto pro uno petrolei dolio nunc circiter quinquaginta dollara solvuntur. Productio petrolei lapidis sectilis Americanorum deminuta, tumultus in Nigeria conflati, incendia silvestria in Canada coorta in causa accessionis pretii esse existimantur.
(Saara Honkanen)
Sancta Elisabeth Sueta
Elisabeth Hesselblad, monacha ex Suetia oriunda, in numerum sanctorum recepta est. De re nuntiavit papa Franciscus caerimonia sollemni die Dominico (5.6). in Civitate Vaticana acta. Constat eam duo miracula fecisse et altero bello mundano complures familias Iudaeae gentis e morte servavisse, cum eas in quoddam monasterium abdidit. Mortua est Romae ante undesexaginta annos.
(Reijo Pitkäranta)
Muhammed Ali mortuus
Muhammad Ali, pugil Americanus omnibus fere notus, die tertio mensis Iunii (3.6.) de vita decessit septuaginta quattuor annos natus. Defunctus est in valetudinario, quo propter graves difficultates respirandi deportatus erat. Ali, antea Cassius Clay appellatus, erat Olympionices, qui deinde principatum pugilationis professionalis gravissimi ponderis ter consecutus est.
(Reijo Pitkäranta)
Nuntii Latini 10.6.2016



